Hľadaný výraz: Mt 4,24-5,2;Mk 3,7-13;Lk 6,17-20, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
24 Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. 25 Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.

1 Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, ac cesserunt ad eum discipuli eius; 2 et aperiens os suum docebat eos dicens:

7 Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea 8 et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum. 9 Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi praesto esset propter turbam, ne comprimerent eum. 10 Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. 11 Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: “ Tu es Filius Dei! ”. 12 Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. 13 Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum.

17 Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, 18 qui venerunt, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et, qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. 19 Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. 20 Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat: “ Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.

1

mail   print   facebook   twitter